Esdrae Liber Primus*

Caput 1: Versus 5

Et surrexerunt.BEDA, ibid.Cyrus omnia praecepit, imo permisit in Jerusalem ascendere et aedificare domum Domini, etc., usque ad et ideo collatae misericordiae particeps esse meruit.Principes.ID., ibid.Principum enim patrum, id est magistrorum, est opere et doctrina errantium mentes, in studio boni operis aedificare. Scribae docti in regno coelorum, qui merita sensusque auditorum solerter examinantes, dijudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant.Ut ascenderent.ID., ibid.Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum quae sunt in aeternae pacis visione. Primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetuae remunerationis exspectare.
(* Traductions européennes)